Principio aduertendum nobis est globosum esse mundum, siue quod ista forma perfectissima sit omnium, nulla indigens compagine, tota integra; siue quod ipsa capacissima sit figurarum, quae comprehensurum, et conseruaturum maxime decet; siue etiam quod absolutissimae quaecumque mundi partes, Solem dico, Lunam, et stellas, tali forma conspiciantur; siue quod hac uniuersa appetant terminari. Quod in aquae guttis ceterisque liquidis corporibus apparet, dum per se terminari cupiant. Quo minus talem formam caelestibus corporibus attributam quisquam dubitauerit.
Copérnico, De Reuolutionibus Orbium Caelestium Libri VI, I, 1 (1543)
Sem comentários:
Enviar um comentário